라틴어 문장 검색

aliaque admodum aequa quae brevi servata dein frustra habita sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 51장5)
Post partum cura in vitulos traducitur omnis, continuoque notas et nomina gentis inurunt et quos aut pecori malint submittere habendo aut aris servare sacros aut scindere terram et campum horrentem fractis invertere glaebis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 7:1)
si filium tuum servavero, non habebis beneficium meum ?
(세네카, 행복론, Liber V 108:4)
Tusculanis servata civitas quam habebant, crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores versum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 207:1)
si autem praecauta non fuerint, ea iura eis servare oportet, quae talibus habendis vel non habendis secundum civilem societatem sunt instituta, ut ab omni non solum re sed etiam specie maligna, quantum possumus, nos abstineamus et bonam famam custodiamus dispensationi nostrae multum necessariam.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:4)
sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est, quae nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent quod morte sua servent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 53:1)
hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae obtinent, cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios habebitis, quam si servantes antiquum specimen animorum Gallos vicissetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 220:1)
Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari, qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1140)
aliter enim servata munus notae et vulgaris clementiae habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit.
(세네카, 행복론, Liber III 102:3)
Quatenus ad modum quem servabat in thesauris impendendis hoc habuit, ut nunquam sumptui parceret quem negotia sua postulabant, in aedificando magnificus, in remunerando tenacior, ita ut liberalitas sua potius se applicaret ad ea quae ad statum suum proprium aut memoriam nominis sui pertineret quam ad praemia benemeritorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:27)
Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula servatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장93)
Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula seruatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 17:10)
Quod gummi hoc non habet, liquidum in pyxidicula servatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 20:7)
"quantum quisque sua nummorum servat in arca, tantum habet et fidei, iures licet et Samothracum et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III61)
nec quicquam ab imagine ductum matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION