라틴어 문장 검색

Nostra quoque corpora frigore et calore, humore et siccitate, quemdam naturae ordinem servant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:10)
Anaximander ait, arescentem nimia aestuum siccitate, aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam, cieri propriis sedibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 12:1)
Nimietatem frigoris aut caloris, vel umoris vel siccitatis, pestilentias gignere philosophi et illustres medici tradiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 2:1)
Sed quanto ignis materies ceteris est efficacior, tanto ad perimendum celerior siccitas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 2:3)
Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum ceteris et vadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus, et irruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in brevia dorsuosa, limum glebasque aggerente multitudine circumvenientium fluentorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 46:1)
Et fuit siccitas magna, ita ut aqua deficeret in supradicto loco, ubi Ermensul stabat;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:4)
Acetum autem omnium maxime frigorificum est atque id numquam tamen concrescit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 15:1)
Sed aliquantum quod est salubrius difflari atque evaporari ex nive indicium illud est, quod minor fit illo, quod ante fuerat quam concresceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 9:1)
adeo ut si albumen ovi in eum injiciatur, concrescat et albescat, fere in modum albuminis cocti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 62:2)
Cometarum (si et illos numerare inter meteora libuerit) non deprehenditur constans aut manifestus effectus in augendis ardoribus anni, licet siccitates saepius inde sequi notatae sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:1)
et maxime per intensissima frigora, sed conjuncta cum siccitatibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:3)
ut memoriae proditum est de corvo, qui per magnas siccitates fere enectus siti conspexit aquam in trunco cavo arboris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:4)
veluti cum lutum inter lapillos concrescit, et vertitur in materiam lapideam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:20)
Lapides longo tempore concrescunt, lateres subito coquuntur, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:19)
Quatenus ad conflagrationes et siccitates magnas, illae populum penitus non absorbent aut destruunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION