라틴어 문장 검색

Ancillatur eis nec se negat esse clientem Horum, sed tanquam dominis ut uerna ministrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:2)
Gressibus hiis Stilbons comes indiuisus adheret, Tanquam uerna sui comitans uestigia solis, Obnubensque comas radiis solaribus, ignes Temperat et solis obnubilat astra galero.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:4)
Mulcebris infernus, tristis paradisus, amoenus Carcer, hiems verna, ver hiemale, malum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:9)
Altera deinde lucescente die, quidam confrater Christianorum, vir et miles nobili editus parentela, Walterus nomine, de Verna castello, assumptis quibusdam complicibus [0534D] suis de comitatu, in montana profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:13)
verni menses processerunt quando sata, fruges, vineae et omnis spes anni in florem et fructus parturiunt, et messem adfuturam in proximo promittunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:6)
(4) Ad hoc quod obicitur de octavo mense, falso dixerunt quidam, quod ut frequentius octavo mense natus moritur, quia octavus mensis Saturno attribuitur, cuius frigus et siccitas natum interficiunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:1)
A prima enim incensione usque ad hoc quod est dimidia, est calida et humida sicut vernum tempus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:6)
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
Diluvium verno tempore accidisse, ut magis eo cruciarentur homines;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 1:1)
Secundum mensem verni esse temporis non ambigitur, quando augentur nascentia, ager parturit, terrarum pariter atque animantium fetura se fundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:2)
Denique verno apud Aegyptios tempore, sed mense diverso Nilus exundat, ut jaciendis seminibus terra mollescat, et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:15)
quod post diluvium verno tempore colendorum cura reparetur agrorum, et placidi atque uberis soli incipiat fetura procedere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:21)
dinumerationem temporis quo sedit arca, initio anni, id est, verna tempestate coepisse ac desiisse diluvium;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:2)
Denique evasisse se credit injustus tamquam de vinculis, cum justus ab ejus se consortio separaverit, diluvii cujusdam et corruptelae familiaris, ut corvus qui cum siccitatem terrae nusquam inveniret, non reversus, est, sed remansit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:10)
Quare primus vel secundus mensis, verni temporis dies dictus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION