라틴어 문장 검색

Qua ratione altera persona ab altera diversa est, sive etiam ab ipsa Trinitate, cum eadem penitus, ut dictum est, trium personarum substantia sit, nec ulla ab invicem vel essentiae diversitate vel accidentium, sive formarum proprietate disjunctae sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:4)
Substantia est, quae omnibus accidentibus possit esse subjectum, albedo autem nullis accidentibus subjecta est, albedo igitur substantia non est. Ipse quoque Augustinus hanc usitatam et propriam significationem substantiae aperte profitetur in VII de Trinitat. lib., cap. 4 et 5, his quidem verbis de Deo disputans:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:6)
Unde si hujus partis significationem attendamus, per eam cujusque constructionis sensum infra ambitum contineri vel coerceri temporis, hoc est ad eas res tantum temporaliter inclinari, quas demonstrare volumus, temporaliter contingere, nec aeternaliter subsistere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:16)
Unde cum dicimus Deum priorem esse mundo, sive existere ante tempora, quis sensus in his verbis verus esse potest de processione Dei et successione istorum, si haec verba ad hominum institutionem accipiamus, secundum ipsam temporis significationem, secundum tempus priorem esse mundo vel exstitisse, hoc est in tempore praeterito fuisse antequam tempus esset aliquid?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:17)
Oportet itaque cum ad singularem divinitatis naturam quascunque dictiones transferimus, eas in quamdam singularem significationem seu etiam institutionem contrahere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:18)
Quod si ut philosophos salves ea quae per miracula fiunt a disciplinis vel regulis illorum excipias, aut in his vocabula propriam significationem non observare dicas, ut videlicet proprie dicatur visio vel partus qui per miracula fiunt, quanto magis in ipso auctore miraculorum id concedi oporteat, ut illius excellentiae singularitas aliquid habeat proprium, quod sicut humanas cogitationes, ita et humanarum disciplinarum transcendat traditiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 37:11)
Quanto magis ergo illius singularis, et summi boni tractatores singularia verba quaedam habere oportuit, aut ad quamdam illa detorquere significationem, quibus id quod singulare est singulariter profertur, nec publicis et vulgaribus locutionibus illud ineffabile, illud incomprehensibile coercetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:5)
XI. Quaerunt autem quomodo in Deo una penitus permanente substantia vel essentia aliqua, ibi proprietatum sit diversitas, secundum quas Trinitas personarum constat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 40:1)
Si quis forte id quod de rerum identitate, vel proprietatum diversitate monstramus, non satis ad rem quam proposuimus pertinere dicat, nisi etiam in aliquibus rebus una permanente essentia, plures quoquo modo personas inesse demonstremus, agnoscat nullam ex toto similitudinem, sed ex parte aliquam induci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:4)
Nam et grammatici cum tres distinguunt personas, primam videlicet quae loquitur, secundam ad quam loquitur, tertiam de qua tanquam ab utrisque diversa loquuntur personarum, juxta quarum proprietates diversitatem intelligunt, ut eidem rei sic tres istas personas inesse fateantur, ut idem homo et prima sit persona secundum quod loquitur, et secunda secundum quod ad eum aliquis loquitur, et tertia secundum quod de ipso inter aliquas sermo est. Et prima quidem persona caeterarum principium est quoddam, et origo seu causa;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:7)
et pluraliter, ut dictum est, invisibilia septiformem ejus spiritum, hoc est Spiritum sanctum, intelligi arbitror, qui nonnunquam etiam pro diversitate donorum septem spiritus appellant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:9)
Et hoc fortasse modo, si a solo Patre procedere Spiritum Graeci intelligant, eo scilicet quod sic ab ipso sit, quasi a summo et non existente ab alio, nulla est sententiae controversia, sed verborum diversitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:6)
Sicut ergo Spiritum sanctum, qui in se est omnino simplex, multiplicem tamen dicimus, et septem spiritus appellamus, secundum diversitatem donorum, ita et philosophus eumdem qui in essentia propria aeternaliter subsistit, incoepisse quantum ad effecta sua voluit, ex quibus eum animam magis quam spiritum appellavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:6)
Quam licet ore non confiteantur, sicut nos, propter ignoratam scilicet verborum nostrorum significationem:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:13)
Nil autem cum aliquo ita ut secum idem vel unum potest, nec ita alii concordare, ut sibi cum a seipso nihil dissimile sit. Ad unum itaque cuncta spectare ac referri convenit, ut quod rerum diversitate agitur, una ratione concorditer administretur, modo quem in omnibus oportet servato.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION