라틴어 문장 검색

eamque sententiam quam significari posse dicet nihil habere aut captionis aut viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:1)
an ea, quae dixi, et innumerabilia, quae conlecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 215:6)
an ea, quae dixi, et innumerabilia, quae collecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 215:7)
nam primus sensus est qui habetur per litteram, alius est qui habetur per significata per litteram.
(단테 알리기에리, Epistolae 97:2)
Hoc tunc dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 10:5)
sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nominetur, in malis proclivitas, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius nomen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 28:4)
Revera, qui plus gustant et melius vivunt omne momentum ii sunt qui desistunt hinc et illinc captare, iugiter quaerentes quod non habent, atque experiuntur quid significet quamque personam et rem aestimare, discunt familiaritate coniungi cum simplicioribus iisque delectari queunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:3)
nam enthymema (quod nos commentum sane aut commentationem interpretemur, quia aliter non possumus, Graeco melius usuri) unum intellectum habet, quo omnia mente concepta significat (sed nunc non de eo loquimur);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 95:3)
Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:1)
aliud nihil habeo quod ex iis a te verbis significari putem, et hercule ita est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 7:2)
Quodque in nostro corpore si minima ex parte significetur molestum sit, cur hoc idem non habeatur molestum in deo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 24:6)
Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum esset neque vetus - et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus - nullam vim habere significavit neque novi neque veteris quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXXI 18:1)
Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 8:2)
consilivmque omnemque domum vertisse Latini quod habuerat, ut filiam dando Aeneae bella removeret, quae significaverat fumus augurii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4071)
nam et frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, quia nondum habent dentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2302)

SEARCH

MENU NAVIGATION