라틴어 문장 검색

Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum vidit, in prima acie ante signa elephantos locat ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 703:1)
quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 476:1)
Syphax autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie dimicaturus esset, movit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 453:2)
Syphax Hasdrubalque Numidis adversus Italicum equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis Celtiberos in- mediam aciem adversus signa legionum accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 92:1)
dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, aequa pugna iusto proelio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 492:1)
Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 471:1)
Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit;
(카이사르, 내란기, 2권 41:2)
Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장4)
illa primum acie secundanos nova signa novamque aquilam dicaturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장11)
iamque pars egressa portis erat, deincepsque alii servabant ordinem in suum quisque locum descendentes, cum consul Romanus, priusquam totis viribus fulta constaret hostium acies, intulit signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 667:1)
Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 407:4)
si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 132:2)
clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 554:1)
palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in acie consistunt, et ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 670:1)
iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum quidam auctores sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 294:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION