라틴어 문장 검색

praeceps silvas montesque fugit citus Actaeon agilique magis pede per saltus ac saxa vagus metuit motas zephyris plumas et quae posuit retia vitat:
(세네카, 오이디푸스 9:12)
"abducit genitor saevumque minatur indignans veniam, qualis leo rupe sub alta, quem viridem quondam silvae montesque tremebant, iam piger et longo iacet exarmatus ab aevo, magna tamen facies et non adeunda senectus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권413)
obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac pruinas in montes silvasque rapit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 61:1)
ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes silvasque vertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 150:1)
quo repente discursu secus silvis montibusque accensis omnia circa virgulta ardere visa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 200:1)
nam hominum quod aut in agris aut in propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit in silvas montesque refugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 114:2)
cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 14:3)
Turci autem fugam gentis Christianae et suorum principum videntes, crudeli caede furescunt in populo [0620D] et toto Christianorum comitatu, quorum solummodo septingenti per abrupta montium et silvarum densitatem fugientes, vitae reservati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 62:1)
Ille vero regendi conservandique militis non ignarus, id quod cogitatum est suspicatus, vel exploratorum relatione, quos miserat, aperte instructus, per montium celsa silvarumque densitates ad Illyricum redit, erectus prosperitate nimia, quam ei fors obtulit insperata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 2:2)
ignis etiam missus desuper, ut consumat montes et silvas, facit, quod praeceptum est: haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt.
(불가타 성경, 바룩서, 4장62)
nec mons aut silva retardat:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:315)
nam quidquid inter Peucinos Fennosque silvarum ac montium erigitur latrociniis pererrant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 2:2)
quae ab Agricola primum adsumpta in partem virium sequebatur egregia specie, cum simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe isdem castris pedes equesque et nauticus miles mixti copiis et laetitia sua quisque facta, suos casus attollerent, ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Oceanus militari iactantia compararentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 1:2)
iuga montium praealtae silvae rupesque inviae saepiunt, ea, quae plana sunt, novo munimenti genere inpedierant barbari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 15:2)
montem celeres silvamque capessunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 334:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION