라틴어 문장 검색

profecto eadem ratione de altero quod factum est, non erit simpliciter concedendum, ut bonum esset illud fieri, cum aeque concessum sit tam hoc quam illud fieri bonum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:13)
Quibus fatebaris, oculos suffusus lacrimis, quod eam, iunior, didicisses a quodam sene decrepito, qui eam simpliciter et plena fide referebat gloriosissimo regi Anglorum Aethelstano, iureiurando asserens, quod eadem die fuisset armiger beati viri, qua pro Christo martyr occubuit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 1:4)
quatinus, sacrificio spiritus contribulati placatus, Dominus illi suam gratiam concederet, qua corpus beati martyris tangere et lavare auderet, qui, licet tantis virtutibus floreret in mundo, vili tamen et sibi incongruo continebatur mausoleo;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:20)
Nam omnium rerum saecularium quae vita vel spiritu vegetantur, talem possumus aspicere casum quod, quanto res quaelibet citius natura ministrante perficitur, tanto velocius aetate ipsa eadem operante consumitur, quo simpliciter quasi converso eadem in aperto veritas apparebit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:14)
Si enim potestatem vultis coartare vocabuli et eius simpliciter attendere sonum, oportet instanti vos ratione asserere, mutis omnibus paradisi penitus introitum denegari, quum nunquam valeant id quod corde petunt articulatis vocibus indicare, naturalis linguae officii sibi istud inhibente defectu.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 33:6)
Nam diu deficiente illis proprio sumptu, egentes mendicaverant, et suis armis venditis propter inopiam, armis Turcorum insuetis et incongruis in bello utebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 108:5)
Plurimum tamen refert, et moralem aedificat affectum, si etiam numerum justorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:1)
Denique hic simpliciter ligna posuit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 2:5)
Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:6)
In quo et ii qui simpliciter intelligunt, ut non expendant sermonis examen, non nobis videntur esse contrarii.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:4)
Quaero nunc cur non simpliciter dixerit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 2:1)
Hoc impetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas, ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 3:2)
Et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano, maximi nominis flumine, incongruum est et absurdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 16:1)
Ceterum ea quae ab illis ad ostendendum crimen obiecta sunt uana et inepta simpliciter uereor, ne ideo tantum crimina putes, quod obiecta sunt.
(아풀레이우스, 변명 25:2)
Vtinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui errorem suum deprecanti simpliciter ignoui, uidear nunc leuitatem exprobrare.
(아풀레이우스, 변명 72:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION