라틴어 문장 검색

Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:6)
non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:2)
Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:5)
age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines calamistro convertere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:36)
Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.5)
recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos ut secum praefectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 422:1)
At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum bene me amassint meaque axitia linteumque extersui, ut ego tua magnifica verba neque istas tuas magnas minas non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 430)

SEARCH

MENU NAVIGATION