라틴어 문장 검색

Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.5)
recepti deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, expositis quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe salutis perpulere eos ut secum praefectos Epicydis Polyclitum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat, adgrederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 422:1)
cum his haud procul Clupea prospere pugnat Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 445:2)
de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae, et in cella Iovis supra fastigium aediculae et duodecim clupea inaurata, et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 492:1)
edito ludicro clupeisque aereis in naves impositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque est, ipse imperator face subdita succendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 394:1)
at ita me machaera et clupeus * bene iuvent pugnantem in acie:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 427)
Pyrgopolynices Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 11)
sed id si alienatur, actumst de collo meo, gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4308)
quid ego nunc agam, nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, fulmentas iubeam suppingi soccis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 2119)
quin ubi natust machaeram et clupeum poscebat sibi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 636)

SEARCH

MENU NAVIGATION