라틴어 문장 검색

quae deinde adunca est, rostrum appellatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:4)
brevia et adunca rostra:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:5)
Duobus autem ferramentis ad hunc usum opus est, sesquipedali vel paulo ampliore mensura factis, quorum alterum sit culter oblongus ex utraque parte acie lata, uno capite aduncum habens scalprum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 4:5)
Statura fuit iusta, capite praecaluo, oculis caeruleis, adunco naso, manibus pedibusque articulari morbo distortissimis, ut neque calceum perpeti neque libellos euoluere aut tenere omnino ualeret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 21장 1:1)
aspide cincta comas et ovanti persona sistro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 437:1)
Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscosincoluit finis, nemo generosior est te,nec quod avus tibi maternus fuit atque paternusolim qui magnis legionibus imperitarent,ut plerique solent, naso suspendis adunco ignotos, ut me libertino patre natum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장1)
Devorasti et devorata es, dumque adsumpti corporis sollicitaris inlecebra et avidis faucibus praedam putas, interiora tua adunco dente confossa sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:21)
"decernat quodcumque volet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos, et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti, pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec Archigene;"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII37)
— Rostroque inmanis vultur adunco Inmortale iecur tondens, et reliqua, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 15:2)
Hic aures, alius spiramina naris aduncae Amputat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:79)
Nos in templa tuam Romana accepimus Isin, Semicanesque deos, et sistra iubentia luctus, Et quem tu plangens hominem testaris Osirin:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:4)
Terruit ilia suo, si fas, Capitolia sistro, Et Romana petit imbelli signa Canopo, Caesare captivo Pharios ductura triumphos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:33)
Si quis plorator collo tibi vernula pendet, Haec quatiat tenera garrula sistra manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LIV Crepitacillum1)
unde est illo loco de Cleopatra 'patrio vocat agmina sistro':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 67816)
patrio vocat agmina sistro Cleopatra sibi tantum adsumpserat, ut se Isin vellet videri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6961)

SEARCH

MENU NAVIGATION