라틴어 문장 검색

Hoc enim percipitur ut hominesin animo et non in patrimonio putent esse divitias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:26)
Unde Tullius dixit, "Optima heriditas autem a patribus traditurfiliis, omnique patrimonio prestantior gloria virtutis eorumque gestarum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 92:29)
parsimoniam, modestiam,verecundiam, pudititiam, moderantiam, abstinentiam, honestatem, parcitatem,sobrietatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 49:2)
Sobrietas est excessum in potu cohibere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 50:6)
Quam sapientiam habere debemus ad sobrietatem et cum timore Domini.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 13:14)
justi autem anima utitur corpore ut instrumento aut organo, quae velut praeclara artifex quo vult obsequium corporis ducit, et effingit de eo speciem quam elegerit, et eas quas voluerit, facit in eo resonare virtutes, pangens nunc modulos castitatis, nunc modulos temperantiae, sobrietatis carmen, integritatis dulcedinem, virginitatis suavitatem, gravitatem viduitatis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:12)
Perfectae enim virtutes totum accipiunt gloriae patrimonium, usitatis et mediocribus vile aliquid aspergitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:8)
Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:10)
Sobrietatis enim nostrae et temperantiae indicium praecipue illic cognoscitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:15)
Et homines quidem cum moriuntur, patrimonium suum testamento transcribere solent;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:5)
Sobrietas enim mentis, medicina est corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:13)
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:14)
Denique Zachaeus ideo veniam meruit, quia non solum restituturum se, sed quadruplum promisit quibus aliqua sustulisset, pauperibus quoque medietatem sui patrimonii donaturum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION