라틴어 문장 검색

Has species rerumque tropos et sompnia ueri Regia picta tenet, tanto festiua decore, Sed minus in uultu gestans insigne decoris Postremos subtristis habet pictura penates.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:1)
Hiis ornata modis, isto festiua paratu, Verba parat solers Prudencia, cuius ab ore Curia dependet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:7)
Hoc cultu festiua suam non detrahit artem Virgo, sed in cultus eius factura redundat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:8)
Cultibus hiis afflata poli regina caduca Deserit atque Dei secretum consulit, heret Diuinis, mentem terrenis exuit, ipsam Haurit mente Noym, diuini fluminis haustu Ebria, sed pocius dicatur sobria, namque Ebrietas nascens ex tali nectare, plena Sobrietate uiget nec mentem cogit ab usu Degenerare suo, uerum generosius ipsam Erigit, elimans nostre contagia sordis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:1)
Fortune loca predicto signata paratu Nobilitas festiua petit matremque salutat Adueniens causamque uie perstringit eidem Sub breuibus uerbis et matri supplicat, orans Vt si quid presigne gerat dignumque fauore, Quod deceat uirtutis opus, quod competat illi Nature facto, non illud deneget illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:1)
Pugnat in Excessum Moderancia, sobria Fastum Aggreditur Racio, Penam Tolerancia, Luxum Sobrietas, sed pugna fauet Virtutibus, harum Deffendit partes Victoria.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:5)
Etalibi, "Sanitas est corporis et anime sobrius potus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 46:7)
"Quia fuistis sobrii, casti, humiles, et devoti, continentes, mites, vel talia bona fecistis," sed tantummodo rationemhelemosinarum redens, dicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:11)
Anima quoque in hoc corpore tamquam in fidibus musicis, quae sobria est tamen summis, ut ita dicam, digitis velut nervorum sonos, ita pulsat carnis istius passiones, ut consonum reddat morum atque virtutum consentientemque concentum;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:12)
Quod si ad animam referas, eamdem generatricem boni et mali intelliges, quia ex eodem fonte animae utrumque dimanat, sed hoc sobrii solet esse verique judicii;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:16)
Sed haec ebrietas sobrios facit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:9)
eo quod irrationabilem et superflui vulgarisque sermonis loquacitatem indiscreta quaedam sobriae doctrinae coegit mysteria.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:15)
Praecedit beneficii gratia, sequitur censura sobriae disciplinae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:12)
Mens enim sobria passiones omnes cohibet, sensus gubernat, sermonem regit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:5)
Mandatur ergo ut amico, mandatur ut ei qui valida charitate, sobrio consilio ea quae mandata sunt, exsequatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION