라틴어 문장 검색

Illud vero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter proferam, "Si queritis huius Fortunam pugne, non sum superatus ab illo.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 6:10)
Oportebat quippe tunc etiam, ut in ipsis praesignaret Deus per aliquod abundantioris gratiae donum quam acceptior sit ei qui sobrie vivit, et se ab illecebris hujus mundi per contemptum ejus abstrahat, quam qui voluptatibus ejus deditus, spurcitiis omnibus se immergit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:6)
Nos hominem bonum dicimus, qui secundum modum nostrae mortalitatis, sobrie et iuste et pie vivens in hoc saeculo, nihil a quolibet inhonestum petere, nec rogatus velit praestare.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 3:3)
Cultibus hiis afflata poli regina caduca Deserit atque Dei secretum consulit, heret Diuinis, mentem terrenis exuit, ipsam Haurit mente Noym, diuini fluminis haustu Ebria, sed pocius dicatur sobria, namque Ebrietas nascens ex tali nectare, plena Sobrietate uiget nec mentem cogit ab usu Degenerare suo, uerum generosius ipsam Erigit, elimans nostre contagia sordis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:1)
Pugnat in Excessum Moderancia, sobria Fastum Aggreditur Racio, Penam Tolerancia, Luxum Sobrietas, sed pugna fauet Virtutibus, harum Deffendit partes Victoria.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:5)
Etalibi, "Sanitas est corporis et anime sobrius potus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 46:7)
Qui prudens est, temperans est et constans est;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 71:1)
Si vis ergo cum prudentia beate vivere, esto prudens, constans, et temperans,et imperturbatus, sine tristitia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 71:5)
"Qui prudens est et temperans est;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 57:4)
"Quia fuistis sobrii, casti, humiles, et devoti, continentes, mites, vel talia bona fecistis," sed tantummodo rationemhelemosinarum redens, dicet:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:11)
Anima quoque in hoc corpore tamquam in fidibus musicis, quae sobria est tamen summis, ut ita dicam, digitis velut nervorum sonos, ita pulsat carnis istius passiones, ut consonum reddat morum atque virtutum consentientemque concentum;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 3:12)
Quod si ad animam referas, eamdem generatricem boni et mali intelliges, quia ex eodem fonte animae utrumque dimanat, sed hoc sobrii solet esse verique judicii;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:16)
Sed haec ebrietas sobrios facit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:9)
eo quod irrationabilem et superflui vulgarisque sermonis loquacitatem indiscreta quaedam sobriae doctrinae coegit mysteria.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:15)
Praecedit beneficii gratia, sequitur censura sobriae disciplinae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION