라틴어 문장 검색

Soccus vilior:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:14)
Et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 15:4)
An iuvat ad tragicos soccum transferre coturnos, Aspera vel paribus bella tonare modis, Praelegat ut tumidus rauca te voce magister Oderit et grandis virgo bonusque puer?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III11)
salignas umbonum crates ut dicit Sallustius de Lucanis qui de vimine facta scuta coriis tegebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6321)
aliter 'hortorum custos'. falce saligna facta de salice, quasi in simulacro ligneo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1102)
nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur, sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus, soccos, quibus indutus esset, [se] sua manu confecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:2)
Non Indum fulgebat ebur, quod inhaeserat auro, nec iam calcato radiabat marmore terra muneribus delusa suis, sed crate saligna impositum Cereris vacuae nemus et nova terrae pocula, quae facili vilis rota finxerat actu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:9)
et tua cum socco Musa, Melisse, levi ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1613)
veste deus lusus fallentes lumina vestes non amat et nudos ad sua sacra vocat, adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, inque suo noster pulvere currat equus, cornipedi Fauno caesa de more capella venit ad exiguas turba vocata dapes, dumque sacerdotes veribus transuta salignis exta parant, medias sole tenente vias, Romulus et frater pastoralisque iuventus solibus et campo corpora nuda dabant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권227)
In medio torus est de mollibus ulvis, inpositus lecto sponda pedibusque salignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:4)
concutiuntque torum de molli fluminis ulva impositum lecto sponda pedibusque salignis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:5)
sed et haec vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:7)
capitis quoque fronde saligna aut super inposita celatur harundine damnum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 11:2)
accurrunt servi, soccos detrahunt;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1106)
Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas umbonum cratis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION