라틴어 문장 검색

Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
Sed agitabat, inquit, hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo ut, divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset, ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 3:1)
Ea Cornelii sacerdotis ariolatio levis tum quidem visa est et vecors.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVIII 4:1)
UT quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque vecordes extiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Largius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 2:1)
4. Quamobrem hac regis socordia factum est, ut sub adventum Simonus cum falso suo Plantagenista in Hiberniam omnia ad defectionem et seditionem parata invenirentur, ac si ex composito fere res transacta fuisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:1)
Cum enim papa sibi conscius esset socordiae suae, quodque orbi Christiano prorusus inutilis haberetur, magna affectus est laetitia quod nomen suum et laudes apud regna remotiora tam feliciter resonare cerneret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 17:4)
Rectius illud et verius, istas scientiarum mancipationes nil aliud esse quam rem ex paucorum hominum confidentia et reliquorum socordia et inertia natam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:27)
Etiam quum de causis motuum aliquid significare volunt, atque divisionem ex illis instituere, differentiam motus naturalis et violenti, maxima cum socordia, introducunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:15)
Nam si ignavia haec pecuniae in foenus erogatio e medio tolleretur, nummi non delitescerent prae socordia, sed magna ex parte in mercaturam impenderentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:4)
Temporis nimium in lectione et studiis terere speciosa quaedam socordia est, iisdem ad ornatum mollius abuti affectio mera est quae seipsam prodit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:8)
nam credidisse vilico vel etiam vinitori, socordia est, cum, quod longe sit facilius, adhuc perpaucissimis agricolis contigerit ut nigri vini stirpe careant, quamvis color uvae possit vel ab imprudentissimo deprehendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 6:1)
Nam cum difficulter iniecta genitalibus locis animentur semina, tum etiam concepta diutius in partum adolescunt, atque peracto anno mense tertiodecimo vix eduntur, natisque inhaeret plus socordiae paternae quam vigoris materni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 2:2)
postquam hic socordia senuerit, ille per libidines pessum datus sit, non aliud discordantis patriae remedium fuisse quam ab uno regeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장7)
quippe plurium vaecordia constantiam exemerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장2)
pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION