라틴어 문장 검색

tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem tegula, sed quercus tecta cibumque dabat, in nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 86:2)
uelut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub diuo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, uix se inuenient;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 13:6)
Sed tamen interdum magno quaesita labore, Cum iam per terras frondent, atque omnia florent, Aut nimiis torrens fervoribus aethereus sol, Aut subiti perimunt imbres gelidaeque pruinae, Flabraque ventorum violento turbine vexant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 29:3)
nec procul vallo Romanus aberat, cepissetque tanto impetu castra, nisi ex vehementi sole, qualis inter graves imbre nubes effulget, tanta vis aquae deiecta esset ut vix in castra sua receperint se victores, quosdam etiam religio ceperit ulterius quicquam eo die conandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 232:1)
Unde enim imber caderet in terras, nisi solis calor ad supera traheret humorem cuius refusio pluvialis est copia?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:2)
primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber sideraque ventique nocent, avidaeque volucres semina iacta legunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 46:6)
uariantur tempora neque soles nimis urguent neque ultra debitum imbres cadunt:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:9)
instant flammis multoque soporant imbre rogum, posito donec cum sole labores exhausti;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권82)
imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 217)
iamque novum terrae stupeant lucescere solem, altius atque cadant submotis nubibus imbres;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.25)
Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit, arboresque in profundum haustae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 512:2)
et nisi tempestas indulget tempore fausto imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, crescere non possint fruges arbusta animantis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:14)
Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 41:2)
Ita, quae refers, diem, solem, hiemis aestatisque cursus et media veris autumnique temperamento imbres et fontium haustus, ventorum statos flatus pro universis in- venerunt ;
(세네카, 행복론, Liber IV 131:5)
auster vero et reliqui, qui a solis cursu impetum faciunt, sunt umidissimi et semper adportant imbres, quod percalefacti ab regionibus fervidis adveniunt et omnibus terris lambentes eripiunt umores et ita eos profundunt ad septentrionales regiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION