라틴어 문장 검색

Hoc innumeris mutuatoribus ruri et alibi degentibus solamini erit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:9)
nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:15)
o, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:3)
perpeterer tenui luctum solamine fallens.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 340:1)
sensi et Bebrycio supremam in litore pugnam iam propior iamque hoc animam solamine mulcens.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 463:1)
'quod tamen externis unum solamen in oris restat' ait, 'caras humus haec non dividat umbras
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 59:1)
caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:22)
Sed mentibus unum Hoc solamen erat, quod voti turba nefandi Conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum Sperabat, gaudet monstris mentisque tumultu, Atque omen scelerum subitos putat esse furores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:57)
solamenque mali hinc Quintilianus dixit magnum caecitatis solatium est habere rem videntis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6611)
25). solamen hvmandi est solacium dolentis scilicet patris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4933)
sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto veri a falso distinctio traditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 83:6)
Sequitur, ut de una reliqua parte honestatis dicendum sit, in qua verecundia et quasi quidam ornatus vitae, temperantia et modestia omnisque sedatio perturbationum animi et rerum modus cernitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 121:1)
ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:8)
continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:3)
etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio - non enim sapientes eramus - maerore et dolore conscripsimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION