라틴어 문장 검색

Tot me impediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt, Amor, misericordia huius, nuptiarum sollicitatio, Tum patris pudor qui me tam leni passus animo est usque adhuc Quae meo quomque animo libitum est facere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 545)
"Omnium bonorum meorum, omnis pecuniae meae sola heres esto, quia corrumpi non potuit, quia tot sollicitationibus expugnari non potuit, quia tam fideliter pudicitiam custodiuit."
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 7:3)
Quam multorum eloquentia et cotidiana ostentandi ingenii sollicitatio sanguinem educit!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 10:5)
nunc ergo Iurensia si te remittunt iam monasteria, in quae libenter solitus escendere 1 iam caelestibus supernisque praeludis habitaculis, gaudere te par est de communium patrum vel patronorum seu sic sentiente concordia seu sic concordante sententia, illius quoque nomine exulta, quem creaverunt Euphronius testimonio, manu Patiens, ambo iudicio, in quo fecit Euphronius quod conveniret non senectutis modo suae verum etiam dignitatis longaevitati, fecit et Patiens, vir quamlibet magnis par tamen laudibus, quod satis decuit facere personam, quae caput est civitati nostrae per sacerdotium, provinciae vero per civitatem, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 5:1)
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque certatim laurus - olim dolet altera vinci - , da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper pulvere, te longo necdum fidente paratu molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권6)
Sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr3)
fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a uobis sollicitatione uenenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum Sanctum renati ei, cui credideritis, in splendore gloriae sempiternae cohabitare, eius opitulante munificentia ualeatis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION