라틴어 문장 검색

"Solutus es ab uxore?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:7)
Nec vero Deus ipse, inquit, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest quam mens soluta quaedam et libera et segregata ab omni congregatione mortali, omnia sentiens et movens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 48:2)
Ecce, inquit, video coelos solutos, quatuor ambulantes in medio ignis, et species quarti similis Filio Dei. Juvat autem et Didimi regis Bragmanorum inferre testimonium, ut in quatuor regum auctoritate nostrae assertio fidei praemineat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 64:3)
O qui canoro blandius Orpheo Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis Saepe animam revocas ab umbris, Jam seu solutos in numerum pedes Cogis, vel aegrum et vix animae tenax Corpus tueris, seu cadaver Luminibus penetras acutis;
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:1)
Exuit ingenitas feces argenteus humor, Ad puri remeans elementi iura, nitore Fulgurat in proprio, peregrina fece solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:2)
illic Mevius, in celos audens os ponere mutum, Gesta ducis Macedum tenebrosi carminis umbra Pingere dum temptat, in primo limine fessus Heret et ignauam queritur torpescere musam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:5)
Non meat, immo uolat nec enim discrimine passus Inscribit terram nec gramen curuat eundo, Sed celeri cursu terram delibat euntis Passus et in terra uestigia nulla relinquit, Sed leuis aura suos stupet inuenisse volatus Miraturque sui Boreas torpescere cursum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 6:3)
Hac lue celestis regni proscriptus ab aula, Delictum luit exilio penaque reatum Angelus, a propria deiectus sede, tumore Fractus, deiectus fastu, liuore solutus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:22)
Subsequitur uirtus que gaudet spargera dona, Fundere diuicias et opum diffundere massam, Que census nutrire uitat uel pascere nummos, Nec sinit ignauam secum torpescere gazam, Nec bursam saciat nummis, sed cogit eandem Ad uomitum, si quid census absorbuit unquam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:1)
Ergo dolos languere dolet gemitusque silere Ingemit atque suos luget torpescere luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:4)
sic virtus hepatis solatio cordis vivificante viduata, torpescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:68)
[0467C] Alii, dum leporinae timiditatis gelicidiis torpescunt, solo verbositatis remedio, animositatem efferunt leoninam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:6)
Injunctum est etiam illis ut eidem imperatori dicerent quomodo ab omni promissione et sacramento principes exercitus soluti haberentur, eo quod omnia quae promiserat auxilia ex timidorum et fugitivorum suggestione [0514D] mentitus esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 6:3)
- Soluta obsidione Assur, Boemundus et Baldewinus sanctam civitatem ingrediuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 11:2)
Sicque universis quadraginta quinque captivis, quibus amputare colla decreverat, nunc pepercit, et pecuniam inauditam supra quinquaginta millia bysantiorum auri suscipiens, omnes vivos et incolumes a manicis et catenis solutos, ac de turri David ejectos, pacifice in terram Damascenorum remisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 107:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION