라틴어 문장 검색

dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7211)
"Platoni apertior de deo et rebus ipsis et nominibus oratio est et quae tota esset caelestis, nisi persuasionis civilis nonnunquam admixtione sordesceret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:34)
"vanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:25)
artificis quia Patris opus discrimine nullo influit in medium nec avaro munere currit, ante datum quam primus homo sordesceret Adam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2293)
illic natali desuescunt vivere ritu moribus et patriis exutae in barbara iura degenerant linguamque novam vestemque sequuntur, deque profanato discunt sordescere cultu nutricemque abolent petulanti e pectore Sion.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1117)
tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장16)
Posteaquam indicium est factum dempto auro tantundem argenti in id coronarium opus admixtum esse, indignatus Hiero se contemptum esse neque inveniens, qua ratione id furtum reprehenderet, rogavit Archimeden, uti in se sumeret sibi de eo cogitationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말31)

SEARCH

MENU NAVIGATION