라틴어 문장 검색

Unde falsa illius adhortatione ducentis navibus praedictas turres vallaverunt, et malis navium procera longitudine nubes tangentibus et sportas vimineas in summitate affixas continentibus, custodes praesidiorum graviter oppresserunt, creberrimis lapidum et sagittarum ictibus a superveniente arbore turres et viros impugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:6)
Hi vero, qui ab eorum manu evaserunt, singulatim et sparsim sicut victi et attriti, vespere ad castra relati sunt tristes [0613A] et dolentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:5)
Igitur exercitus sic attritus et profugus equo vel mulo evadere festinans, ad civitatem Synoplum, quam milites imperatoris tuebantur, sparsim fugiendo pervenit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 44:1)
Revertentes vero de dispersis et retardatis, qui eis obviam fuere, eadem die mille amputatis collis sparsim peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 46:3)
Eisdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leves, profecto ratione tuta poscente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 21:2)
Atque ut in rebus solent afflictis, ambigentes cuinam deberet aut posset occurri, trudente pondere plebis immensae, passim qua cuique proximum videbatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magno conatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 8:1)
Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit vino crocus diluta, sparsimque defluens pascentes circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae speciem canitiem propriam luteo colore mutarent:
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:3)
Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:1)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
ubi contra, interpretationes, ex rebus admodum variis et multum distantibus sparsim collectae, intellectum subito percutere non possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:3)
Atque licet sparsim, et in aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeamus et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen theoriam nullam universalem aut integram proponimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:3)
Nam et illos in meditationum suarum principiis vim et copiam magnam exemplorum et particularium paravisse, atque in commentarios per locos et titulos digessisse, atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse, et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:4)
Locus ad hane rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 1:2)
Et cum rogasset Avienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem annotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 1:1)
- Dum loquor, ecce redit sporta piscator inani, Venator capta maele superbus adest:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII5)

SEARCH

MENU NAVIGATION