라틴어 문장 검색

Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:1)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
ubi contra, interpretationes, ex rebus admodum variis et multum distantibus sparsim collectae, intellectum subito percutere non possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:3)
Atque licet sparsim, et in aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeamus et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen theoriam nullam universalem aut integram proponimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:3)
Nam et illos in meditationum suarum principiis vim et copiam magnam exemplorum et particularium paravisse, atque in commentarios per locos et titulos digessisse, atque inde philosophias suas et artes confecisse, et postea, re comperta, pronuntiasse, et exempla ad fidem et docendi lumen sparsim addidisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:4)
ut (capiendo exempla ex vulgatis) cum succinum aut gagates trahunt paleas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:2)
ut in coloribus (neque enim idem color floris integri et contusi, neque succini integri et pulverizati);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:7)
sed et mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum vocant, inter vada atque in ipso litore legunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 4:2)
si naturam sucini admoto igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam pinguem et olentem;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 8:1)
illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI282)
"en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX20)
Et cum rogasset Avienus ut non sparsim sed ab initio per ordinem annotaret, ille manu retractis in calcem foliis sic exorsus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 1:1)
Quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita, Pallidus Eoo ture quod ignis olet;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXV3)
Flentibus Heliadum ramis dum vipera repit, Fluxit in obstantem sucina gutta feram:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX1)
Fragravit ore, quod rosarium Paesti, Quod Atticarum prima mella cerarum, Quod sucinorum rapta de manu glaeba;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION