라틴어 문장 검색

exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:1)
intersunt parentes et propinqui ac munera probant, munera non ad delicias muliebres quaesita nec quibus nova nupta comatur, sed boves et frenatum equum et scutum cum framea gladioque.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 18장 2:2)
nudi iuvenes, quibus id ludicrum est, inter gladios se atque infestas frameas saltu iaciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 1:2)
Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius instaret hostes, cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem, universi in unum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede edita multisque occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 1:1)
per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis, per calamos venatricis pharetramque puellae perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII29)
agrestisque manus armat sparus bene 'agrestis':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6821)
nam sparus est rusticum telum, in modum pedi recurvum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6822)
Sallustius sparos aut lanceas, alii praeacutas sudes portare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6823)
alii 'sparus' a spargendo dici putant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6825)
non ales harundo nervum pulsa fugit, nec stridula lancea torto emicat amento, frameam nec dextra minatur;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 185)
Procul Ornytus armis ignotis et equo venator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuvenco pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:9)
ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장4)
si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 178:1)
Varro ait sparum telum missile, a piscibus ducta similitudine, qui spari vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6824)

SEARCH

MENU NAVIGATION