라틴어 문장 검색

dant enim arcum sagittas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones quae sint deorum non vident, nihil agentem tamen deum non queunt cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 101:2)
ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus - nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:4)
| Exsonat ergo cantibus totum navigium, et quia repentina tranquillitas intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina pisces, alius hamis blandientibus convellebat praedam repugnantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:8)
Procul Ornytus armis ignotis et equo venator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuvenco pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:9)
ceteri, ut quemque casus armaverat, sparos aut lanceas, alii praeacutas sudis portabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장4)
A. 2.553 Et quia soletis mihi molesti esse de FVSCO, quid fuerit, quare nemo uideretur dixisse cultius, ingeram uobis Fuscinas explicationes.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:9)
in me caeruleo fuscina sumpta deost.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 716)
si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 178:1)
Varro ait sparum telum missile, a piscibus ducta similitudine, qui spari vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6824)

SEARCH

MENU NAVIGATION