라틴어 문장 검색

Eaque spatha, fascia involuta, quo minus tactu laedat, ad alam brachio dirigitur sic, ut caput ejus summae alae subjiciatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 4:1)
et si auxiliaribus resisterent, gladiis ac pilis legionariorum, si huc verterent, spathis et hastis auxiliarium sternebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장9)
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed vereris inepta crura ponticuli assulis stantis in redivivis, ne supinus eat cavaque in palude recumbat, sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 171)
quae mihi ita placuit ut opus publicum videretur esse, praeter CL passus (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo, qui est ad Furinae, Satricum versus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 2:4)
et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 59:2)
Ponticuli etiam ferruminati sustinebant glires melle ac papavere sparsos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 31:11)
Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION