라틴어 문장 검색

addidit et proprio germana vocabula nato quaque datur fratris speciem sibi reddit adempti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae59)
Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 15:3)
quo genere et species ex arcessitis verbis venit et intellectus ex propriis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 267:4)
cum ergo constituta symmetriarum ratio fuerit et commensus ratiocinationibus explicati, tum etiam acuminis est proprium providere ad naturam loci aut usum aut speciem adiectionibus temperaturas efficere, cum de symmetria sit detractum aut adiectum, uti id videatur recte esse formatum in aspectuque nihil desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 2장2)
Idem sol, species eadem, lux una, coeuus Splendor, nequaquam proprio decliuus ab ortu, Sol alius sed non aliud, sol unus et unum Cum gignente manens, lux luci consona, fulgor Fulgori splendorque sui non immemor ignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:25)
nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones, et sic possunt per proprios alienos cognoscere;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 12:2)
ergo 'Liquetia' proprium est nomen, non epitheton, ne incipiamus a generalitate ad speciem reverti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6762)
Et quamuis species huius tenebrescat eorum Respectu, tamen ad reliquos collata nitorem Exerit et proprio non est fraudata decore.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:2)
ut si finias equum, (noto enim utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 131:1)
Ita igitur, quoniam ex aequalitatis margine cunctas inaequalitatis species proficisci videmus, omnis a nobis inaequalitas ad aequalitatem velut ad quoddam elementum proprii generis resolvatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:9)
Id verbum significat nihil esse quicquam quod ex sese constet nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri qualis sit eorum species dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 8:2)
Mentem manus excitat, urget Ingenium, sensus proprios inuitat, ut axis Effigiet speciem multoque secundet honore, Vt nec materie nec forme laude secundus, Cum themone suo contendens disputet axis, Immo precellens specie concludat eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 2:2)
Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae non dissimilis, prima specie pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,praeferenda etiam propriis virtutibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:1)
Inde factum est ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praeceps in exsilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis attriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 21:1)
ergo, ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 188:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION