라틴어 문장 검색

Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
Menti expolita planities crystallina luce circumspectior, argenteum induebat fulgorem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:17)
nunc in aequatam lineatur planitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:19)
Nolo enim ut prius plana verborum planitie explanare proposita, vel profanis verborum novitatibus profanare profana;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:5)
Iste in grata planitie fixit tentoria;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:57)
Alii dum dependentis montis praecipitia, cautela consulente declinant, in coaequata planitie praecipitatione spontanea colliduntur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:69)
facies tamen juvenili expolita planitie, nulla erat senectutis exaratione sulcata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:3)
Sed quantocius a silva et montanis recedamus in apertam camporum planitiem, ubi libere cum eis praelia conseramus, et nullum invenire possins refugium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:15)
Sic armis universorum in conclavi repositis, omnem clementiam, quam polliciti sunt regem in populo habiturum, mentiti sunt, quin potius crudeli strage irruentes in eos, inermes ac nudos detruncabant ac caedem immanissimam in eos exercebant, adeo ut, sicut hi pro vero affirmant qui praesentes vix evaserunt, exstinctis et occisis corporibus et sanguine tota planities Belegrave occuparetur, et pauci ab hoc martyrio liberarentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 50:14)
Clausa itaque janua, et universis transitu per regnum negato, locaverunt castra per camporum planitiem, et nuntios regi dirigentes, pacemque quaerentes, minime in pace et promissione [0408C] sua auditi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:4)
Fama autem hac attonitus, cum universa collectione suorum iter suum per montana movit versus moenia Nicaeae, si forte e specula rupium posset oculis deprehendere, si tot, ut audierat, illuc millia convenissent, et qua [0425A] parte hos sanius aggredi posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 50:3)
De quo tentoria Tankradi speculantes, per camporum planitiem in obsidionem Tarsi locata, timuerunt timore magno, existimantes Turcorum hunc apparatum fore.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 12:4)
Hoc viso repentino impetu et improviso, Robertus de Flandria et Rotgerus caeterique capitales exercitus, fortiter sociis admonitis, et in unum conglobatis, per medias densas acies Turcorum a campi planitie frenis reductis transvolantes, rigidis hastis hostes [0455B] irruperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:6)
et quotquot a specula montis hac [0465C] et illac pro necessariis rebus vagari conspiciebant, illico insequentes gladiis et sagittis interemerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION