라틴어 문장 검색

ipse Philopoemen in levi speculatoria nave fugit nec ante fugae finem, quam Patras ventum est fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 294:2)
et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria nave, ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis vidit, Thronium unde venerat repetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 463:1)
speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 466:2)
Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoria erant, Delum traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 475:1)
Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 478:1)
consequens est quod si egrediatur oblique per canalem in latus vasis, describet in spatiis non resistentibus Parabolam cujus latus rectum est altitudo aquae in vase supra canalis orificium, & cujus diameter horizonti perpendicularis ab orificio illo ducitur, atque ordinatim applicatae parallelae sunt axi canalis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION