라틴어 문장 검색

Saepe enim inter nos impendentis casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 1:4)
Quam spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:1)
nunc quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis nulla sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11B 2:3)
qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres et tamen cum voles depones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 1:8)
qua spe aut quo consilio huc imus?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 75)
inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis sequentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 443:1)
Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama caedis commilitonum accensis, obviam agmini procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 391:1)
sed in rebus asperis et tenui spe fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occasionis momento cuius praetervolat opportunitas cunctatus paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 568:2)
multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris quam spe effectus, Dasium appellat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 527:1)
paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi praeciderant spem pacis, consilium habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 528:1)
Aliter enim dictum esse rescivi aut rescire apud eos qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus quam super is rebus quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 5:1)
consilium vultu tegit ut spem vultu simulat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4771)
qui autem annus ei primus ab honorum perfunctione aditum omnium concessu ad summam auctoritatem dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae consilia morte pervertit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 7:3)
nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, non a misericordia aut humane consilio, sed ne spem reditus praeciderent sibi et, cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 405:2)
Aetoli consilium cum rei, spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 400:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION