라틴어 문장 검색

cur eorum spem exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate positam, vi extorquere conaris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:7)
tu vero, Metrodore, qui omne bonum in visceribus medullisque condideris et definieris summum bonum firma corporis adfectione explorataque spe contineri, Fortunae aditus interclusisti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 27:3)
occidit, occidit spes omnis et fortuna nostri nominis Hasdrubale interempto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 418)
has inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes fortunae loci delegaverant spes suas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 299:1)
interea Bomilcar iterum cum classe profectus Carthaginem, ita exposita fortuna sociorum ut spem faceret non ipsis modo salutarem opem ferri posse, sed Romanos quoque in capta quodam modo urbe capi, perpulit ut onerarias naves quam omni copia rerum onustas secum mitterent classemque suam augerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 405:1)
et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum venerant undique circumventos intercipiunt, et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coiciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 6장2)
Neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: non esse amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 55장2)
priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant, quia nobilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti nec ulla servientium litora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 3:1)
Spem vestram praestate deis fortunaque tantos Det nobis animos, quantos fugientibus hostem Caussa dabat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:25)
Nactus es ex perditis atque ab omni non modo fortuna, verum etiam spe derelictis conflatam inproborum manum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 25:5)
Quia scibam dubiant fortunam esse scenicam, Spe incerta certum mihi laborem sustuli.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.5)
per te habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac praesentis quietem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 80:4)
Omnia tibi fortuna abstulit, sed spem reliquid.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.19)
Saepe fortuna innocentem, numquam spes bona deserit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S2)

SEARCH

MENU NAVIGATION