라틴어 문장 검색

ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit spinosas Erycina serens in pectore curas illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus egressus curvis e litoribus Piraei attigit iniusti regis Gortynia tecta.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6422)
et quia apud maiores nostros molarum usus non erat, frumenta torrebant et ea in pilas missa pinsebant, et hoc erat genus molendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1795)
horum Pitumnus usum stercorandorum invenit agrorum - unde et Sterculinius dictus est - Pilumnus vero pinsendi frumenti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 42)
dumosa id est drisidis, spinosa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 761)
pendere quia capra, cum pascitur in spinosa (rupe) pendet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 762)
paliurus herba asperrima et spinosa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 392)
horridior spinosior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 421)
virgines Vestales tres maximae ex nonis Maiis ad pridie idus Maias alternis diebus spicas adoreas in corbibus messuariis ponunt easque spicas ipsae virgines torrent, pinsunt, molunt atque ita molitum condunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 824)
nam quod ait 'saxo fran- gite' potest accipi et pinsere, quod significat pilo tundere, quia et vulgo cavatum saxum pilam dicimus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2674)
Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:4)
Sed haec erat spinosa quaedam et exilis oratio longeque a nostris sensibus abhorrebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 83:4)
quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:7)
Nam et ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 2:4)
haec enim spinosiora, prius ut confitear me cogunt quam ut adsentiar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 16:8)
"o Iane, a tergo quem nulla ciconia pinsit, nec manus auriculas imitari mobilis albas, nec linguae quantum sitiat canis Apula tantum!"
(페르시우스, 풍자, satire 146)

SEARCH

MENU NAVIGATION