라틴어 문장 검색

omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:13)
Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 3:10)
Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:6)
ille lacessitus longo spiraminis actu arcanis trahitur gemma de coniuge nodis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete19)
unde formicis aliisque animalibus, quae putrefaciunt crura vitium, latebrae praebentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:3)
neque propinquis aut amicis adsistere, inlacrimare, ne visere quidem diutius dabatur, sed circumiecti custodes et in maerorem cuiusque intenti corpora putrefacta adsectabantur, dum in Tiberim traherentur ubi fluitantia aut ripis adpulsa non cremare quisquam, non contingere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장6)
curatorem munerum ac uenationum per continuos dies in conspectu suo catenis uerberatum non prius occidit quam offensus putrefacti cerebri odore.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:3)
et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres, vermiculos pariunt, quia corpora materiai antiquis ex ordinibus permota nova re conciliantur ita ut debent animalia gigni.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 20:5)
Solis enim calor, qui nimium fervet quando annus in aestate est, et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:3)
cui admixtus calor ipse lunaris putrefacit carnem cui diutule fuerit infusus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:3)
Hic aures, alius spiramina naris aduncae Amputat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:79)
Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:39)
- Sunt, qui spiramina terris Esse putant, magnosque cavae compagis hiatus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:30)
semel verno tempore, ut et herbae adhuc tenerae et sine semine avellantur, et aestatis calore vel superfluus umor siccetur vel glebarum putrefiat durities, et semel autumnali arandum cum seminibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4331)
terram multo ante memento e. hoc dicit, non esse eo anno ponendas vites, quo fodiuntur scrobes, sed post annum, ut calore, frigore, labore rustici possit terra putrefieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2592)

SEARCH

MENU NAVIGATION