라틴어 문장 검색

Pars congruae spiritalitatis intellectionis consistit in nostra pacis intellectione amplificanda, quae multo plus est quam belli absentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:2)
Cum quis Dei vocationem agnoscit ut una cum aliis hos sociales processus moderetur, recordari debet hoc partem esse suae spiritalitatis, exercitationem esse caritatis atque hoc modo ad maturitatem pervenire et sanctificari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:7)
Hoc praecipue percipi potest in spiritalitate christiana orientali:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:7)
Hoc modo spiritalitas christiana cumulat bonum requiei et diei festi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:5)
Omnia coniunguntur, et hoc nos hortatur ut augeamus spiritalitatem solidalitatis globalis quae manat ex Trinitatis mysterio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:6)
Haec temporum convenientia nobis dat copiam considerandi Vaticanum II fidei fuisse Concilium, eo quod nos invitavit ut praecipuum tribueremus locum nostrae ecclesialis et personalis vitae primatui Dei in Christo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:2)
Ecclesialis fidei effigies
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 33:1)
22. Hoc modo credens exsistentia ecclesialis fit exsistentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:1)
Fides forma quadam fruitur quae necessario est ecclesialis, intra Christi corpus, veluti concretam credentium communionem se confitetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:10)
Ex hoc ecclesiali loco singulos christianos ad omnes homines aperit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:11)
Theologia porro participat formam ecclesialem fidei;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:1)
Et haec patefactio ad « nos » ecclesiale accidit secundum ipsum patentem Dei amorem, qui non est tantum relatio inter Patrem et Filium, inter « ego » et « tu », sed in Spiritu est etiam illud « nos », communio videlicet personarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:9)
Baptismus nos admonet fidem non esse individui dissociati opus, neque actum esse quem homo tantum propriis viribus adimplere potest, sed accipiendam esse, per ingressum in communionem ecclesialem quae donum Dei transmittit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:10)
Iuvenes potissimum, qui vitae aetatem perquam complicatam, locupletem et maximi momenti quoad fidem experiuntur, familiae ecclesialisque communitatis propinquitatem sollicitudinemque, in fidem adolescentes, animadvertere debent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION