라틴어 문장 검색

nam in nullam desinit consonantem, ut omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori, item at tibi Thymbre caput Euandrius abstulit ensis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4643)
obicio, reicio, adicio 'i' habent vocalem sequentem, quae per declinationem potest in consonantis formam transire, ut obieci, reieci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5493)
ergo etiam ante quam transeat, interdum fungitur officio consonantis et praecedentem longam facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5494)
ut hoc loco 'transversa', cum adverbium sit, 'a' tamen brevis est, quia venit ex nomine, licet duae consonantes sequantur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1916)
si autem a consonante inchoet, 'nil' ponimus, ut Iuvenalis nil tale expectes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 10415)
nomina enim Graeca in 'ησ' exeuntia, quae genetivum in 'εοσ' mittunt per plenam elocutionem, cum eundem casum per synaeresin in 'ουσ' miserint, accusativum in 'η' mittant necesse est, ideo quia cum naturam suam servant, accusativum in vocalem mittunt, non in consonantem, et debet synaeresis plenitudinis servare rationem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24334)
nam *διομήδησ ideo in genetivo 'σ' habet, quia et cum integrum est et *διομήδεοσ facit, habet 'σ' consonantem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 24337)
spondebo enim tibi vel potius spondeo in meque recipio eos esse M'. Curi mores eamque cum probitatem tum etiam humanitatem, ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi sit cognitus, dignum sis existimaturus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 17 3:2)
Ephorus autem, levis ipse orator et profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut dacty- lum, fugit autem spondeum et trochaeum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:3)
Quod enim paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque accidere in spondeo et trochaeo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 1:4)
Ephous vero ne spondeum quidem, quem fugit, intellegit esse aequalem dactylo, quem probat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:4)
ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 1:1)
ne iambus quidem, qui est e brevi et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus, sed spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus aut spondeus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 2:1)
sequitur non longa - ex duobus enim versibus, id est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 66장 3:4)
At spondeis proximum illud.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION