라틴어 문장 검색

Ex ipsis radicibus montium Stiboetes amnis effunditur, qui tria fere stadia in longitudinem uni versus fluit, deinde saxo, quod alveolum interpellat, repercussus duo itinera velut dispensatis aquis aperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 7:1)
Circuit hec humilis et tectus fronde saligna perpetuis undis a summo margine ripas rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit, sponte viam, qua mitis eat, se fecit aquarum.
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:12)
nunc sportula primo limine parva sedet turbae rapienda togatae;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I34)
Sed cum summus honor finito conputet anno, sportula quid referat, quantum rationibus addat, quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est et panis fumusque domi?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I45)
sportula, deinde forum iurisque peritus Apollo atque triumphales, inter quas ausus habere nescio quis titulos Aegyptius atque Arabarches, cuius ad effigiem non tantum meiere fas est.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I53)
"Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III99)
illud enim vestris datur alveolis quod canna Micipsarum prora subvexit acuta, propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V44)
poscimus ut sit non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno, cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII24)
quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru servus portatur eodem, da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi agminis officia et niveos ad frena Quirites, defossa in loculos quos sportula fecit amicos, tunc quoque materiam risus invenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse viros et magna exempla daturos vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X15)
nos hominum divumque fidem clamore demus quanto Facsidium laudat vocalis agentem sportula.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII14)
Dat Baiana mihi quadrantes sportula centum.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIX1)
Sportula, Cane, tibi suprema nocte petita est Occidit puto te, Cane, quod una fuit.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXX1)
Regis superbi sportulae recesserunt.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VII3)
Occurrit illi sportularum fabula:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XIV2)
Sportula nulla datur;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION