라틴어 문장 검색

Quapropter dissimulata illius morte et omni tristitia, sicut obnixe rogavit, sectus est alvus illius, viscera exposita et sepulta, corpus vero salsum intus et exterius, in oculis, ore, naribus et auribus aromatibus quoque ac balsamo conditum, corio consutum ac tapetibus involutum, equis impositum, ac firmiter alligatum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:8)
Fuerunt praeterea munera praefati regis pallia sirica multa et preciosa et odores atque unguenta et balsamum;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:4)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
ipsa fuerit, licet omni Gratiarum choro stipata et toto Cupidinum populo comitata et balteo suo cincta, cinnama fragrans et balsama rorans, calva processerit, I placere non poterit nec Vulcano suo.
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:6)
"Sed initio noctis e convivio nuptiali vino madens et fragrans balsama Venus remeat totumque revincta corpus rosis micantibus, visaque diligentia miri laboris, Non tuum inquit Nequissima, nec tuarum manuum istud opus sed illius, cui tuo, immo et ipsius malo placuisti;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:83)
"Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator, ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae sparge- bant balsama, Musae quoque canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae superingressa formosa saltavit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:181)
illae etiam, quae ceteris unguentis et geniali balsamo guttatim excusso conspargebant plateas:
(아풀레이우스, 변신, 11권 9:4)
neque liquor balsami recens et electus.
(ARCHIPOETA, V8)
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:1)
Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 20:2)
Quem pellis (inquit) ahenis In plumam squamis auro conserta tegebat, et alio loco:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 21:2)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis Horrebat squamis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 22:1)
ius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 23:2)
et squamae piscium putrescentes, quae etiam splendent noctu, nec inveniuntur ad tactum calidae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 96:3)
Si compatiatur afflictis, nobilitat sua praecordia, quae non secus atque celebrata illa arbor per sua vulnera balsamum exudat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION