라틴어 문장 검색

Denique praeter complures alios quos absumpserunt insidiae tales, Constantianus tribunus stabuli impetu est clandestino exceptus, moxque interfectus, Valentiniani affinis, Cerealis et Iustinae germanus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 10:2)
Quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venerat viatore relegente retrorsus, monstranteque hispidam et iumento onusto exiguam callem, post terga relictis militibus evolavit, qui captis eius ministris, missis ad mentes observantium praestringendas, quasi venaticiam praedam, modo non porrectis brachiis exspectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 15:1)
perissetque cruciabiliter innocens iuvenis, ni tribunus stabuli Cerealis dirum nefas cum sui periculo distulisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 19:2)
In hac multiplici virorum illustrium clade, Traiani mors eminuit et Sebastiani, cum quibus triginta quinque oppetivere tribuni, vacantes et numerorum rectores, et Valerianus atque Aequitius, quorum alter stabulum, alter curabat palatium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 18:1)
Eodemque anno Burchardum comitem stabuli sui cum classe misit in Corsicam, ut eam a Mauris, qui superioribus annis illuc praedatum venire consueverant, defenderet.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:1)
Huc ueniet custosque boum stabulique magister.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:4)
Argus init stabulum bobusqe ministrat.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:20)
"Ego tibi solus haec pro isto credam et quod ingressui primum fuerit stabulum, prandio participabo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:19)
"Valvas stabuli absolve, antelucio volo ire."
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:4)
Ianitor pone stabuli ostium humi cubitans, etiam nunc semisomnus
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:5)
Ego vero quod primum ingressu stabulum conspicatus sum, accessi, et de quadam anu caupona illico percontor
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:3)
Deiecto itaque et quassanti capite ac demussata temporali contumelia durissimo casui meo serviens ad equum illum vectorem meum probissimum in stabulum concedo, ubi alium etiam Milonis quondam hospitis mei asinum stabulantem inveni;
(아풀레이우스, 변신, 3권 23:4)
tunc opulentiae nimiae nimio ad extremas incitas deducti, nos duos asinos et equum meum productos e stabulo quantum potest gravioribus sarcinis onerant et domo iam vacua minantes baculis exigunt, unoque de sociis ad speculi landum, qui de facinoris inquisitione nuntiaret, relicto, nos crebra fundentes per avia montium ducunt concitos.
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:6)
sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium.
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:5)
Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION