라틴어 문장 검색

quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 334:2)
nam si quaeram, quae sit materia statuarii, dicetur aes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 343:2)
similis in statuariis differentia Nam duriora et Tuscanicis proxima Callon atque Hegesias, iam minus rigida Calamis, molliora adhuc supra dictis Myron fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 173:1)
Non enim adducor, ut in numerum liberalium artium pictores recipiam, non magis quam statuarios aut marmorarios aut ceteros luxuriae ministros.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:2)
Maxime autem id animadvertere possumus ab antiquis statuariis et pictoribus, quod ex his, qui dignitatis notas et commendationis gratiam habuerunt, aeterna memoria ad posteritatem sunt permanentes, uti Myron, Polycletus, Phidias, Lysippus ceterique, qui nobilitatem ex arte sunt consecuti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말6)
reliqua quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장8)
Atlas enim formatur historia sustinens mundum, ideo quod is primum cursum solis et lunae siderumque omnium versationum rationes vigore animi sollertiaque curavit hominibus tradenda, eaque re a pictoribus et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens mundum, filiaeque eius Atlantides, quas nos vergilias, Graeci autem *πλειάδασ nominant, cum sideribus in mundo sunt dedicatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION