라틴어 문장 검색

quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 88:4)
inde vero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum semper ex prima quaestione ducendum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 89:5)
effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut fecisti, non feci aut recte feci.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 103:2)
quidam in diversum hos status esse, illas quaestiones maluerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 138:3)
hoc inter omnes convenit, in causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestionum autem, quae velut subiacent his et ad illud, quo iudicium continetur, referuntur, saepe in unam cadere plures posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 174:2)
protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales fieri quaestiones, an quisquis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 64:3)
nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 90:1)
quaestio, an occiderit, status coniectura.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 156:2)
quod nos statum, id quidam constitutionem vocant, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat, Theodorus caput id est κεφάλαιον γενικώτατον, ad quod referantur omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 85:1)
quos posui, quia et ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales potius quaestiones eas dici placuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 129:2)
non est tale, habeo ius actionis, non habes, ut sit quaestio, an habeat, et inde status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 156:3)
ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et utilium quaestio est, complecti eas satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 221:1)
Ille cum inter deliberationes policitas interveniat quaestio iuris, hi cum in subiecto legali interveniant considerationes status.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:4)
nam leges iuris plerumque quaestiones praecurrere solent, sed ex quibus causae non fiat status.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 189:4)
ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 211:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION