라틴어 문장 검색

29 A me ergo positum est decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdenago, in frusta concidatur, et domus eius in sterquilinium fiat, eo quod non est Deus alius, qui possit ita salvare ".
이제 나는 칙령을 내린다. 어떠한 민족이나 나라나 언어권에서든, 사드락과 메삭과 아벳 느고의 하느님께 욕되는 말을 하는 자는 사지가 찢겨 나가고 그의 집은 쓰레기 더미가 될 것이다. 이처럼 구원을 베푸실 수 있는 신은 다시 없다." (불가타 성경, 다니엘서, 3장96)
Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat ".
땅에도 거름에도 쓸모가 없어 밖에 내던져 버린다. 들을 귀 있는 사람은 들어라.” (불가타 성경, 루카 복음서, 14장35)
Noverat certe ut discretissimus grana a paleis, et margaritam caeteris quandoque pretiosiorem in sterquilinio deprehendere, quam in ornamento regio tanquam sapiens aurifaber valeat componere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:2)
Quae omnia diligenter colligens et in capsella recondens non neglexit, quamdiu vixit, excolere mira affectione, posita super altare eiusdem ecclesiae, ubi adhuc reservantur debita veneratione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:6)
Illic noctua tantae deformitatis sterquilinio sordescebat, ut in ejus formatione naturam fuisse crederes somnolentam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:100)
Consequens est enim, praedictorum vitiorum scoriam [0453A] deauratis lectionibus purpurare, vitiosumque fetorem verborum imbalsamare mellifluo, ne si tanti sterquilinii fetor in nimiae promulgationis aures evaderet, populum ad indignationis stomachum, et nauseantis vomitum invitaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:7)
Et eciam Iob dixit, "Si ascenderit usque ad celos superbia,et capud eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 16:15)
Si ascenderit usque ad cœlos superbia, et caputejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 51:7)
"Si ascenderit usque ad cælossuperbia, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 197:18)
Si villae situs ita competit, non est dubitandum quin aedificio iunctum apiarium maceria circum-demus, sed in ea parte, quae tetris latrinae sterquiliniique et a balinei libera est odoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:4)
- quod, si infatuetur, foras proicitur in tantumque perdit nominis dignitatem, ut ne in sterquilinio quidem utile sit, quo solent credentium arva condiri et sterile animarum solum pinguescere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:17)
Nec melior Scintilla, quae de cervice sua capsellam detraxit aureolam, quam Felicionem appellabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:12)
Sterquilinium.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 2136)
et accipiens inligatum panno condidit in capsella, et rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:4)
statimque iussit ire ministram, et capsellam, in qua erat, adducere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION