라틴어 문장 검색

Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat, neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:8)
solebant et manibus stertentis socci induci, ut repente expergefactus faciem sibimet confricaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:3)
Luculli miles collecta uiatica multisaerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assemperdiderat;
(호라티우스의 두번째 편지, 217)
noctes vigilabat ad ipsum mane, diem totum stertebat;
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장10)
tandem fessus dormire viatorincipit ac missae pastum retinacula mulaenauta piger saxo religat stertitque supinus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장15)
sed quid magis Heracleas aut Diomedeas aut mugitum labyrinthi et mare percussum puero fabrumque volantem, cum leno accipiat moechi bona, si capiendi ius nullum uxori, doctus spectare lacunar, doctus et ad calicem vigilanti stertere naso?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I18)
mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, qui somno partem maiorem conteris aevi, et viligans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris cassa formidine mentem nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum ebrius urgeris multis miser undique curis atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 27:11)
Cum enim sol in signo Cancri aestivum solstitium facit, in quo est longissimi diei terminus, et inde retrogressum agit ad diminutionem dierum, Pythius eo tempore appellatur, ὡς πύματον θέων, ὅ ἐστι τὸν τελευταῖον δρόμον τρέχων.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 61:2)
Ideo autem his duobus signis quae portae solis vocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod Cancer animal retro atque oblique cedit, eademque ratione sol in eo signo obliquum, ut solet, incipit agere retrogressum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:1)
Septunce multo deinde perditus stertit:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII10)
Ole, quid ad te, Cum liceat tota stertere nocte tibi?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, X7)
Masturbabantur Phrygii post ostia servi, Hectoreo quotiens sederat uxor equo, Et quamvis Ithaco stertente pudica solebat Illic Penelope semper habere manum.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CIV12)
sed quinque et contra mundum feruntur, et cum mundo quando retrogradi sunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7428)
toto proflabat pectore somnum periphrasis est, ne verbo humili stertentem diceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3241)
Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia excellentis, concursare omnium mortalium, qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos et, cum stertentem aliquem viderint, obicere iis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant, an natura fieri, ut mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 192:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION