라틴어 문장 검색

Furi, cui neque servus est neque arca nec cimex neque araneus neque ignis, verum est et pater et noverca, quorum dentes vel silicem comesse possunt, est pulchre tibi cum tuo parente et cum coniuge lignea parentis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 231)
Iacet Gregorius tuus in telis aranearum;
(단테 알리기에리, Epistolae 79:6)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum inpatientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:6)
mitius id sane, quod non et stigmate dignum credidit;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X77)
principio hoc dico, rerum simulacra vagari multa modis multis in cunctas undique partis tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris, obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:2)
Rugosiorem cum geras stola frontem Et araneorum cassibus pares mammas;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII2)
At si quid nostrae tibi bilis inusserit ardor, Vivet et haerebit totoque legetur in orbe, Stigmata nec vafra delebit Cinnamus arte.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV6)
Non secat et tollit stillantem Fannius uvam, Tristia saxorum stigmata delet Eros;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVI3)
Haec quaecumque meo numeratis stigmata mento, In vetuli pyctae qualia fronte sedent, Non iracundis fecit gravis unguibus uxor:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXIV7)
Frons haec stigmate non meo notanda est.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXI5)
'picti' autem, non stigmata habentes, sicut gens in Britannia, sed pulchri, hoc est cyanea coma placentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1465)
unde et retia 'casses' dicimus, et vestimenta araneorum casses dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1042)
eoasque domos arabum Arabia, Panchaia, Sabaeorum gens eadem est, apud quam tus nascitur, ut "solis est turea virga Sabaeis", item "totaque turiferis Panchaia pin- guis harenis", Plautus "Arabico ture". pictosque gelonos stigmata habentes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1151)
velleraque ut foliis d. t. s. apud Aethiopiam, Indos et Seras sunt quidam in arboribus vermes et bombyces appellantur, qui in aranearum morem tenuissima fila deducunt, unde est seri- cum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1211)

SEARCH

MENU NAVIGATION