라틴어 문장 검색

nam pessimus quisque spretis religionibus patriis tributa et stipes illuc congerebant, unde auctae Iudaeorum res, et quia apud ipsos fides obstinata, misericordia in promptu, sed adversus omnis alios hostile odium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장3)
promiscuis salutationibus admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria excipiens, ut quendam ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere dubitaret, 'quasi elephanto stipem'.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 2:3)
omnes ordines in lacum Curti quotannis ex uoto pro salute eius stipem iaciebant, item Kal.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 1:4)
ex nocturno uisu etiam stipem quotannis die certo emendicabat a populo cauam manum asses porrigentibus praebens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:3)
ad captandas stipes, quas plenis ante eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 42장 1:4)
Atque illi, cum multos imminere tantae spei cernerent singulis amicorum Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis, statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua colentem stipe.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 18:1)
Rufini caput pilo Constantinopolin gestatum est et abscissa manus dextera ad dedecus insatiabilis avaritiae ostiatim stipes mendicavit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:6)
Non aliis elemosynam tribuere, sed suis pariter effusis ipsa pro Christo stipes optabat accipere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:10)
Vidimus nuper et planximus Croesi opes unius morte deprehensas urbisque stipes quasi in usus pauperum congregatas stirpi et posteris derelictas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 10:1)
ergo cum primum magnas invecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne viarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:14)
Non puer avari sectus arte mangonis Virilitatis damna maeret ereptae, Nec quam superbus conputet stipem leno, Dat prostituto misera mater infanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, V4)
et quasi δεικτικῶσ, id est Polydorus sum, non stipes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 452)
unde Cicero ait in libris legum stipem prohibeo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6114)
Et ille stips, dum fratri suo irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 43:15)
ante deum Matrem cornu tibicen adunco cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 129)

SEARCH

MENU NAVIGATION