라틴어 문장 검색

Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 6:1)
Haec finis Priami fatorum, si mutes haec et hic finis dicas, durum atque absonum erit respuentque aures quod mutaveris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 13:2)
MATIUS, vir eruditus, in suis non absurde neque absone finxit recentatur pro eo, quod Graeci dicunt ἀνανεοῦται, id est denuo nascitur atque iterum fit recens.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXV 2:2)
et quid ad versus homines stolidissimos pro eadem sententia vere digneque dici possit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 1:2)
incertum, stolidior an vanior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 1:2)
Lentulo scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an vanior, eaque ipsa verba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 4:2)
collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia quamn Sulla emptoribus bonorum remiserat exigenda promulgavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 5:3)
Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissolvere potuisse adseverabat, quid esset vanior et quid stolidior, quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se videretur, diversa ac dissimilia nec eiusdem utraque vitii forent, ac propterea petebat uti se doceret significationes utriusque vocis et origines.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 6:1)
'stolidior' est et 'vanior' qui ignorat eiusdem stultitiae esse vanitatem et stoliditatem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 7:3)
stolidos autem vocari non tam stultos et excordes quam taetros et molestos et inlepidos, quos Graeci μχθηρου`σ και` φορτικούσ dicerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 11:2)
Nam Laevius inplicata et Hortensius invenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:4)
ut necesse sit eas, quoad opiniones, duras et absonas, fere instar mysteriorum fidei videri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:4)
Cogitur, heu, stolidam cernere terram.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 27:1)
At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit fors esse desistit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:35)
Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION