라틴어 문장 검색

Dumeta autem et ambulacra super abores sspargi volumus ad placitum, non ordine aloquo collocari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 7:9)
Iam solum utrinque ad latera in ambulacra privata, pro quavis diei parte umbrosas, distribuendum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:2)
Et haec clausa ambulacra praecipue sabulo substernenda sunt absque gramine, ne in udo ambulatio sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:5)
In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferae omnigenae collocandae sunt, tam ad parietes exteros quam in ordinibus interius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:6)
Rursus, quoad hortum praecipuum, non negarem in eo confici debere ambulacra quaedam, eaque minime angusta, arboribus fructiferis utrinque consita.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:2)
Umbram enim quaeras velim in ambulacris lateralibus, ubi in ardoribus anni vel diei ambules.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 9:5)
Quantum vero ad ambulacra in clivis et variis ascensibus amoenis conficienda, illa naturae dona sunt, nec ubique extrui possunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 11:2)
Tunc demum convertemus et utrimque siccatum coartabimus in strigam atque ita manipulos vinciemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 2:1)
Ibi harenas extimas, velut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:1)
Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito strigae stridere coepe runt;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:6)
scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:15)
Illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, Vulturis in ramis et strigis ova tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1211)
Adicit extremo lapides oriente petitos et quas Oceani refluum mare lavit harenas, addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infames ipsis cum carnibus alas inque virum soliti vultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:11)
Canidia, brevibus illigata viperis crinis et incomptum caput, iubet sepulcris caprificos erutas, iubet cupressos funebris et uncta turpis ova ranae Sanguine plumamque nocturnae strigis herbasque, quas Iolcos atque Hiberia mittit venenorum ferax, et ossa ab ore rapta ieiunae canis flammis aduri Colchicis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 54)
Ecce puella erat striga, et stabat cum aliis et dicebat:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION