라틴어 문장 검색

sed si intus et in iecore aegro nascuntur domini, qui tu inpunitior exis atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
(페르시우스, 풍자, satire 566)
Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti applicitum tristem confusumque.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:1)
Is forte ludis (non satis memini quibus) Dum pegma rapitur, concidit casu gravi Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, Duas cum dextras maluisset perdere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.3)
"tabulis superne strata texunt pulpita rimosa rari pegmatis conpagibus, scindunt subinde vel terebrant aream crebroque lignum perforant acumine, pateat minutis ut frequens hiatibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1425)
an hic peccat, sub noctem qui puer uvam furtiva mutat strigili:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:17)
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 22:2)
humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui novit, vetemus lintea et strigiles Iovi ferre et speculum tenere Iunoni;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 47:3)
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 364)
robiginosam strigilem, ampullam rubidam, parasitum inanem quo recondas reliquias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 355)

SEARCH

MENU NAVIGATION