라틴어 문장 검색

altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum, et aurum pro structura quadrigae cherubim extendentium alas et velantium arcam foederis Domini.
그리고 분향 제단을 만드는 데에 필요한 정련된 금의 무게를 알려 주고, 날개를 펴서 주님의 계약 궤를 덮을 금 커룹들의 수레 모형도 주었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 28장18)
Nescit homo structuram eius, nec invenitur in terra viventium.
사람은 그것에 이르는 길을 알지 못하고 생물들의 땅에서는 발견할 수 없다네. (불가타 성경, 욥기, 28장13)
In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
물이 돌처럼 단단해지고 심연의 표면이 얼어붙을 때에 말이다. (불가타 성경, 욥기, 38장30)
Filii nostri sicut novellae crescente in iuventute sua filiae nostrae sicut columnae angulares sculptae ut structura templi.
우리 아들들은 어릴 때부터 무성히 자라는 초목 같고 우리 딸들은 궁전 양식으로 다듬어진 모퉁이 기둥 같으리라. (불가타 성경, 시편, 144장12)
et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat;
보아라, 온통 엉겅퀴가 우거지고 전부 쐐기풀이 뒤덮었으며 돌담이 무너져 있었다. (불가타 성경, 잠언, 24장31)
In diebus ipsius excisa est piscina aquarum, lacus, quasi maris superficies eius.
그는 자기 생애에 저수 동굴을 팠는데 그 웅덩이 둘레는 바다 같았다. (불가타 성경, 집회서, 50장3)
In eadem hora apparuerunt digiti manus hominis et scripserunt contra candelabrum in superficie parietis palatii regis; et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
그런데 갑자기 사람 손가락이 나타나더니, 촛대 앞 왕궁 석고 벽에 글을 쓰기 시작하였다. 임금은 글자를 쓰는 손을 보고 있었다. (불가타 성경, 다니엘서, 5장5)
Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: " Magister, aspice quales lapides et quales structurae ".
예수님께서 성전에서 나가실 때에 제자들 가운데 한 사람이 말하였다. “스승님, 보십시오. 얼마나 대단한 돌들이고 얼마나 장엄한 건물들입니까?” (불가타 성경, 마르코 복음서, 13장1)
Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
성벽은 벽옥으로 되어 있고, 도성은 맑은 유리 같은 순금으로 되어 있었습니다. (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장18)
Quae enim quasi fabulosa antea videbantur, et ab omni utilitate remota, secundum litterae superficiem gratiora sunt, cum magnis plena mysteriis postmodum reperta, magnam in se doctrinae continent aedificationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:3)
Tertia vero pars et extrema vocabatur siccitas, et merito quia omnis deerat humiditas omnisque locum occupabat ariditas, et solaris radius caloris erat acutus et igneo vapori nequaquam absimilis, terrae autem superficies quasi solum fornacis calidae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 31:1)
cum prius nec ad ipsam earum superficiem oculus lippiens, et carnalibus tenebris assuetus sufficeret.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:10)
Hic legitur quid sit punctum, que linea curua, Recta uel equalis, que circumflexa uocetur Queue superficies piano contenta, profundum Ignorans altoquc carens, decurrit in equm;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 16:8)
Sicut enim quatuor elementorum concors discordia, unica pluralitas, consonantia dissonans, consensus dissentiens, mundialis regiae structuras conciliat, sic quatuor complexionum compar disparitas, inaequalis aequalitas, deformis conformitas, divisa identitas, aedificium corporis humani compaginat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:21)
sed mediocritatis obedientes canonibus, nec nimiae brevitatis decurtatione truncatae, a terrae superficie peregrinantes evaserant, nec portionibus superfluis terrae faciem tunicabant, sed eam brevi osculi degustatione libabant:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION