라틴어 문장 검색

cuius ego cum omni probitate summaque virtute tum studiis doctrinaque delector.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 5:3)
ego me de re p. puto esse meritum, ut non provinciae istius beneficium exspectare debeam sed tantum quantum Cassius et Bruti non solum illius facti periculique societate sed etiam huius temporis studio et virtute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 8:1)
non enim virtute ac studiis, ut haberentur philosophi, laborabant, sed vultum et tristitiam et dissentientem a ceteris habitum pessimis moribus praetendebant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 16:3)
nec virtus autem esse sine studio sui potest nec virtutis studium sine ipsa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:4)
Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus ut paucis et labore confectis studium ad pugnandum virtusque deerat;
(카이사르, 내란기, 2권 41:5)
qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque consentiunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 15:3)
quid tanto concursu honestissimorum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam ad aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 144:4)
nam, ut Socratem illum solitum aiunt dicere perfectum sibi opus esse, si qui satis esset concitatus cohortatione sua ad studium cognoscendae percipiendaeque virtutis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 204:2)
quid est enim iam non modo pudori, probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac saluti loci?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 6:3)
ego cum tuo Servio iucundissime et coniunctissime vivo magnamque cum ex ingenio eius singularique studio tum ex virtute et probitate voluptatem capio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 27 4:1)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)
agile studium et tenuissima virtus, pacis opus, cum sacra vocant, nec inutile bellis subsidium, si dextra neget, prior omnibus Idas, nuper Olympiacis umbratus tempora ramis, prosilit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권215)
Alii studium illam virtutis esse dixerunt, alii studium corrigendae mentis, a quibusdam dicta est adpetitio rectae rationis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 5:6)
Philosophia studium virtutis est, sed per ipsam virtutem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:3)
quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION