라틴어 문장 검색

Post haec messis tempore imminente, brachium maris S. Georgii ex jussione et suasione imperatoris navigio superantes, in terram civitatis Nicomediae descenderunt et iter suum continuantes per amoena loca, quibus haec abundat regio, tentoria locaverunt duobus ibi diebus moram facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 74:1)
- Quomodo sacerdos Syrorum in castra veniens Turcorum, suasionibus suis omnes fugere compulerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 55:3)
Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:1)
ideo ne contraria nos posterioribus dixisse quis arbitretur, etiam illius loci explananda ratio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:3)
Tamen si diligenter intendas, hic locus illum explanat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:20)
Iamque altius semet extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:1)
Et quoniam cum Constantis principis actus componerem, motus adulescentis et senescentis oceani, situmque Britanniae, pro captu virium explanavi, ad ea quae digesta sunt semel, revolvi superfluum duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 4:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Opportunum est (ut arbitror) explanare causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium impulit, iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 30:1)
quid autem debeat disci, nemo sufficit explanare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 33:3)
Tisias suasionis opificem esse memorat assentiente Leontino Gorgia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 3:2)
Et cum audissent Saxones, quod domnus Carolus rex et Franci tam longe fuissent partibus Hispaniae, per suasionem supradicti Widochindi vel sociorum eius secundum consuetudinem malam iterum rebellati sunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 778 71:1)
Incisum nodo, prefecte, duellum, Dedecus explanet ille uel ille suum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:62)
Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 6:3)
Suasio illa non est ex deo, qui vocavit vos.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION